monumenta.ch > Bernardus Claraevallensis > bkeCod.32.99v > bnf6637.121 > 61 > sectio 1 > 46 > 39 > sectio 270 > Romanorum. > ubk4°Ms.theol.26.57 > 37 > sectio 7 > bkeCod.32.163v > sectio 982 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 12, 5
Tempore autem Antichristi talem tribulationem fore, qualis numquam fuit ex eo quo gentes esse coeperunt, verius intelligitur. Ponamus enim vicisse Lysiam qui victus est, et penitus oppressos Iudaeos esse qui vicerunt: numquid fuit talis tribulatio qualis eo tempore quo Ierusalem capta est a Babyloniis, templumque subversum, et omnis populus ductus in captivitatem? Oppresso igitur Antichristo, et spiritu Salvatoris exstincto, salvabitur populus qui scriptus fuerit in libro Dei, et pro diversitate meritorum, alii resurgent in vitam aeternam, et alii in opprobrium sempiternum.